Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.12.1 Cic. Fam. 3.12.4 (English) >>Cic. Fam. 3.13.1

3.12.3 in hoc autem mihi illud occurrit: 'quid tu igitur, si adfuisses?' rem probassem, de tempore nihil te invito, nihil sine consilio egissem tuo. vides sudare me iam dudum laborantem, quo modo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, et te non offendam. leva me igitur hoc onere; numquam enim mihi videor tractasse causam difficiliorem. sic habeto tamen: Nisi iam tunc omnia negotia cum summa tua dignitate diligentissime confecissem, tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum studium addi posse, tamen hac mihi adfinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed acrius, apertius, significantius dignitatem tuam defendissem.

3.12.4 decedenti mihi et iam imperio annuo terminato ante 4 d. III Nonas Sext., cum ad Sidam navi accederem et mecum Q. Servilius esset, litterae a meis sunt redditae. dixi statim Servilio (etenim videbatur esse commotus), ut omnia a me maiora exspectaret. quid multa? benevolentior tibi quam fui nilo sum factus, diligentior ad declarandam benevolentiam multo. nam, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut caverem ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert cavendi ne quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.12.1 Cic. Fam. 3.12.4 (English) >>Cic. Fam. 3.13.1

Powered by PhiloLogic